라틴어 문장 검색

Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:1)
expectat moratur, deterit tempus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2251)
de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6628)
'levia' vero lubrica, ni- tida, detrita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1097)
sane Cerasus civitas est Ponti, quam cum delesset Lucullus, genus hoc pomi inde advexit et a civitate cerasium appellavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 182)
nam arbor cerasus, pomum cerasium dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 183)
urnae ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum seu ceraso peccent casiae, nescire paratus:
(페르시우스, 풍자, satire 619)
Arma placent miseris, detritaque commoda luxu vulneribus reparantur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:28)
Dant rami cerasos, dant mala rubentia silvae, Palladiumque nemus pingui se vertice frangit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:2)
Nam turris prope quae quadrata surgit, detritis procul angulis rotatur.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 30:2)
Dum procedunt, aspicit Lupus a catena collum detritum cani.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.16)
Est tamen aliquis modus, primum quod nimia cura deterit magis quam emendat, deinde quod nos a recentioribus revocat simulque nec absolvit priora et incohare posteriora non patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 35 2:2)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
extirpamus enim sentos de pectore vepres, ne vitiosa necent germen vitale flagella, ne frugem segetemque animae spinosa malorum inpediat sentix scelerum peccamine crebro, glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus flagret et effetis urat charismata venis, denique ne iecoris detrita in parte relinquat vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, deserat obscenisque avibus permittat edendam, et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2362)
Pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION